et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est
verbum Domini ad me dicens
fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui
similis factus es in magnitudine tua
ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et
frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas
frondes elevatum est cacumen eius
aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius
manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad
universa ligna regionis
propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna
regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami
eius prae aquis multis
cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes
bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus
gentium plurimarum
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione
arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non
adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae
frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum
illi et pulchritudini eius
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus
et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in
paradiso Dei
propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus
est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque
condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et
proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent
rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus
terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et
relinquent eum
in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in
ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna
aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque
frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur
aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in
medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos
indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et
coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et
omnia ligna agri concussa sunt
a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad
infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in
terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in
Libano universa quae inrigabantur aquis
nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos
gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in
medio nationum
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna
voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram
ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti
sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit
Dominus Deus